De origine iuris et omnium magistratuum, et successione prudentum / Del origen del derecho y de todas las magistraturas, y de la sucesion de los jurisconsultos

AutorPierangelo Catalano
Páginas39-67
T II
D     ,
  
*
D       
,      

* Así Taur., habiendo seguido al Cód. Flor. y a Hal.; el mismo texto Fl., omitiendo
prudentum, dice eorum (acaso ICtorum), agregado recientemente. Br.
40
T II. D     
1. GAIUS libro I. ad legem XII. Tabularum.— Facturus legum vetus-
tarum interpretationem, necessario prius ab Urbis initiis repetendum
existimavi, non quia velim verbosos commentarios facere, sed quod in
omnibus rebus animadverto id perfectum esse, quod ex omnibus suis
partibus constaret. Et certe cuiusque rei potissima pars principium est.
Deinde, si in foro causas dicentibus nefas, ut ita dixerim, videtur esse,
nulla praefatione facta iudici rem exponere, quanto magis interpreta-
tionem promittentibus inconveniens erit, omissis initiis atque origine
non repetita atque illotis, ut ita dixerim, manibus protinus materiam
interpretationis tractare? Namque nisi fallor, istae praefationes et liben-
tius nos ad lectionem propositae materiae producunt, et quum ibi
venerimus, evidentiorem praestant intellectum.
2. POMPONIUS libro singulari Enchiridii.— Necessarium itaque
nobis videtur, ipsius iuris originem atque processum demonstrare.
§ 1.— Et quidem initio civitatis nostrae populus sine lege certa,
sine iure certo primum agere instituit, omniaque manu a Regibus93
gubernabantur.
§ 2.— Postea aucta ad aliquem modum civitate, ipsum Romulum94
traditur populum in triginta panes divisisse; guns partes curias appe-
llavit propterea, quod tunc reipublicae curam per sententias partium
earum expediebat. Et ita Leges quasdam et ipse curiatas ad populum
tulit; tulerunt et sequentes Reges; quae omnes conscriptae exstant in
libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus95, Dema-
rati Corinthii lius, ex principalibus viris. Is liber, ut diximus, appellatur
ius civile Papirianum; non quia Papirius de sun quidquam ibi adiecit,
sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.

Para continuar leyendo

Solicita tu prueba

VLEX utiliza cookies de inicio de sesión para aportarte una mejor experiencia de navegación. Si haces click en 'Aceptar' o continúas navegando por esta web consideramos que aceptas nuestra política de cookies. ACEPTAR